REI confessi

REI confessi
REI confessi
ligantur, i. e. poenâ tenentur eique obnoxii fiunt. Unde illa apud Comicum, in Eun. Actu 4. sc. 7. v. 39. locutio, Audin' tu, hic furti te alligat, i. e. reum re furti efficit; furem te manifestarium probare intendit. Nempe uti innocentes absolvuntur, sic Rei ligantur. Quod in Foro quoque conscientiae obtinet, et in Regimine Ecclefiastico. Ibi enim poena delinquentibus proposita, ἀνάθεμα est, i. e. separatio ab Ecclesia et communione Sanctorum, cuius tempus statuitur, pro peccati qualitate et paenitentia eius, qui deliquerat. Unde totaligandi et solvendi potestas, quam Dominus Apostolis suis reliquit, pendet, Ligantur, qui, propter aliquod delictum, Ecclesiâ eiciuntur; rursus solvuntur ligati, quum peractâ legitimâ penitentiâ Ecclesiae reconciliantur. Hinc ἀναθεματίζειν, ligare et anathem atum vinculis constringere, exponunt, quo proprie extra Ecclesiam pellere significat. Ad quam notionem pertinent claves Regni Caelorum, Petro et reliquis Apostolis traditae: Claudere enim et ligarê ἀνάλογα, ut aperite et solvere. Et certe, cum sua quemque ligent peccata; unde ςειραὶ peccatorum, qpud Apostolum, et apud Sidonium Apollin.
Praeceptum solvens culpâ nos perpete vinxit:
iustum est, ut similiter poenarum vinculis Rei irretiantur etc. De iisdem, refert Kirchmannus, eos, lugentium et aerumnosorum more, annulos posuisse, ex Val. Maximo, l. 8. c. ex. 3. de Gabinio reo, Filius namque Gabinii Sisenna consternationii impulsu ad pedes se Memmii (is accusator erat) supplex prostravit: inde aliquod fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis truperat. Quem truci vultu a se victor insolens repulsum: exusso e manu annulô, humi iacere aliquandiu passus est, de Annulis, c. 22. Vide Salmas. ad Solin. p. 1091. et supra passim, etiam in voce Ambusti, it, ubi de Pulla veste, de sordida infra quoque voce Reus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • lettre — Une Lettre, Litera. Une menuë lettre, Literula. Lettres qui blanchissent et s effacent, Caducae literae, Fugientes literae. Lettre transposée, Commota litera. Lettres missives, Epistola, Libelli, Literae literarum, Tabellae, vel Tabulae. Lettres… …   Thresor de la langue françoyse

  • porteur — Porteur, Lator, Gerulus, Portitor, Vector. Porteur de rogatons. Porteur de lettres de remission, ou pardon, Rei confessi et codicillorum venialium impetratores. B …   Thresor de la langue françoyse

  • Les douze tables — Loi des Douze Tables Loi des Douze Tables Type …   Wikipédia en Français

  • Loi Des Douze Tables — Type …   Wikipédia en Français

  • Loi des 12 tables — Loi des Douze Tables Loi des Douze Tables Type …   Wikipédia en Français

  • Loi des Douze Tables — Type Corpus de Lois …   Wikipédia en Français

  • Loi des Tables — Loi des Douze Tables Loi des Douze Tables Type …   Wikipédia en Français

  • Loi des XII Tables — Loi des Douze Tables Loi des Douze Tables Type …   Wikipédia en Français

  • Loi des douze tables — Type …   Wikipédia en Français

  • XII Tables — Loi des Douze Tables Loi des Douze Tables Type …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”